

Liber Deuteronomii*
Caput 19: Versus 3
In tres.Ut qui salvandus est facilius evadat. Praedicatores quoque verbo et exemplo debent peccatoribus consulere et aequaliter in tota terra Ecclesiae fidem Trinitatis omnibus insinuare, ut viam veritatis et portam fidei agnoscant patere sibi, et se merito damnandos si intrare noluerint.Sed abiisse.Exemplo enim ostendit qualis homicida salvandus sit.[GREG., Past. part. 2, cap. 10, tom. 3.]Ad silvam cum amico imus, etc., usque ad quae non malitiose perpetratur.[AMBR., lib. de Fuga saeculi, cap. 2.]Congrue provisum liquet, etc., usque ad percussus Levitico gladio moriatur sensus carnis, ut vivat anima vestra.